- GABII
- GABIIVolscorum urbs, 70. mill. pass. ab urbe distans, aGalacto, et Bio fratribus Siculis condita. Solin. c. 8. Fraude autem Sexti Tarqu. Superbi filii in Romanorum ditionem redacta. Liv. l. 1. c. 53. Flor. Virg. Aen. l. 6. v. 773. Urbis huius originem refert ad Reges Albanorum, quibus enumeratis, sic subdit:Hi tibi Nomentum, et Gabios urbemque Fidenam,Hi Collatinas imponent montibus arces.Sub Ang. Imperio desertam fuisse plurimâ sui parte testantur auctores. Horat. l. 1. Ep. XI. v. 7.Scis Lebedus quam sit Gabiis desertior atqueFidenis vicus.Prop. l. 4. Eleg. 1. v. 53.Quippe suburbanae parud minus urbe Bovillae,Et qui nunc nulli, maxima turba GabiiDion. Halic. l. 4. p. 252. et 253. et seqq. in Hist. Tarquinii, Νῦν μὲν οὐκ ἔτι ςυνοικουμένη πᾶςα, πλὴν ὅςα μέρη πανδοχεύεται την` ὁδὸν. Τότε δὴ πολυάνθρωπος, καὶ εἴτις ἄλλη μεγάλη. Causam Lucan. bellis Civilibus attribuit, l. 7. v. 392.——— Gabios, Veiosque CoramquePulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae.Nic. Lloyd. Baudr. Urbs Latii, 12. mill. a Roma in Ort. in via Praenestina, ubi nunc locus Campo Gabio, cum aliquot ruinis, inter Columnam, et montem Portium, castra Camp. Holstenio Gabii sunt prope diversorium paludis, circa Osam fluv. in iis collibus. ubi Castelli S. Iuliani rudera, ad sinistram viae Praenestinae, Româ euntibus Praenestem:
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.